라틴어 문장 검색

praemissi Ariciam equites, agmen legionum intra Bovillas stetit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장6)
tum Vitelliani, quos apud Bovillas in deditionem acceptos memoravimus, ceterique per urbem et urbi vicina conquisiti producuntur prope intecto corpore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장7)
Corpus decuriones municipiorum et coloniarum a Nola Bouillas usque deportarunt noctibus propter anni tempus, cum interdiu in basilica cuiusque oppidi uel in aedium sacrarum maxima reponeretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 2:1)
a Bouillis equester ordo suscepit urbique intulit atque in uestibulo domus conlocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 2:2)
Cautus enim metuit foueam lupus accipiterque suspectos laqueos et opertum miluus hamum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1630)
"Dic, passer, cui tot montis, tot praedia servas Apula, tot milvos intra tua pascua lassos?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX21)
De Verulis et Bovillis pudet, sed triumphavimus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 6:3)
Lassus tam cito deficis viator, Et cum currere debeas Bovillas, Interiungere quaeris ad Camenas?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VI6)
Inde salutatus picae respondet arator, Hinc prope summa rapax miluus astra volat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV4)
"Mures, hirundines, milvi non sentire eos sciunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:15)
Miluo est quoddam bellum quasi naturale cum corvo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 125:2)
"dives arat Curibus quantum non miluus errat."
(페르시우스, 풍자, satire 422)
age, si mihi nulla iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis nulla manet patrui, sterilis matertera vixit, deque avia nihilum superest, accedo Bovillas clivumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres,
(페르시우스, 풍자, satire 637)
Ille milvo volanti poterat ungues resecare;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:26)
Columbae saepe cum fugissent miluum Et celeritate pennae vitassent necem, Consilium raptor vertit ad fallaciam Et genus inerme tali decepit dolo:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION